Print

Infans cum esset, dracones duos duabus manibus necauit, quos Iuno miserat, unde primigenius est dictus. Leonem Nemeum, quem Luna nutrierat in antro amphistomo atrotum, necauit, cuius pellem pro tegumento habuit. Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus nouem ad fontem Lernaeum interfecit. Haec tantam uim ueneni habuit ut afflatu homines necaret.